De dimidio modio bladi annui redditus in grangia de Chauveriaco.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 135, l. 2, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Guillelmus de Mesniliis subtus Montemfortem, armiger, recognovit quod abbas et conventus Vallis Sarnaii habent et sunt in possessione percipiendi, singulis annis, dimidium modium bladi in granchia sua que vocatur Chauveriacum, in parrochia de Summo-Campo, Carnotensis diocesis, que granchia ad ipsum devenerat per escambium a domino Galtero de Chauveriaco, milite, et Petro, fratre dicti Galteri, sicut idem Guillelmus asseruit coram nobis. Et predictis Galtero et Petro, pro arreragiis dicti dimidii modiibladi, gagiavit idem Guillelmus coram nobis, fide prestita corporali, se redditurum dictis abbati et conventui quindecim sextarios bladi, venturum. Promisit insuper dictus Guillermus quod, infra dictum festum, reddet dictis abbati et conventui dimidium modii bladi pro anno futuro ; ad reddendum dictum dimidium modium bladi, singulis annis, se et heredes suos, quamdiu dictam granchiam tenuerint, abbati et conventui predictis obligans coram nobis. Promisit insuper, sub prestita fide, quod, infra Ramos Palmarum, in abbatiam Vallium Sarnaii plegios sufficientes adducet de hiis omnibus tenendis, prout superius sunt expressa. .