De compositione cum decano et capitulo Sancti Clodoaldi, super duodecim arpenta terræ apud Sanctum Nonnum.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 32, c. A, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, magister Natalis, canonicus Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod cum mota esset contencio inter religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnaii, ex una parte, et decanum et capitulum Sancti Clodoaldi, Parisiensis diocesis, ex altera, super eo videlicet quod petebant dicti decanus et capitulum ipsos abbatem et conventum compelli ad ponendum extra manum suam duodecim arpenta terre arabilis vel circiter, sita in parrochia Sancti Nonni, Parisiensis diocesis, in censiva dictorum decani et capituli ; quam terram ipsis abbati et conventui, ad admodiationem perpetuam, quondam tradiderat, ut dicitur, defunctus Milo de Vicinis, miles2 ; quorum quidem duodecim arpentorum duo sita sunt, ut dicitur, ad Albam-Spinam, et duo arpenta et dimidium ad Vallem Guiberti, et tria arpenta au Friche de Sorel, et unum arpentum juxta Magnam Gliseriam, et tria arpenta et dimidium à Menuel ; que quidem duodecim arpenta que ipsi abbas et conventus ad firmam perpetuam tenent, et duo arpenta que similiter ad firmam tenent, ut dicitur, mater Auberti, dicti Alet, et Odo, bubulcus ipsorum monachorum, sita in eadem censiva, onerata sunt detriginta quatuor denariis capitalis census, debitis annuatim dictis decano et capitulo ; dictis monachis in contrarium asserentibus se non debere compelli ad predicta facienda. Tandem, mediantibus bonis viris, dicte partes in nos super premissis omnibus et pertinentibus ad ea, necnon et ipsa tangentibus, et dependentibus ab ipsis, compromiserunt. Nos vero, de consilio bonorum, procuratoribus partium coram nobis, prout jura volunt, in talibus sufficienter instructis, ipsis presentibus et jus sibi reddi poscentibus, die ad hoc a nobis assignata, exquisitis prius voluntatibus eorundem procuratorum, et negocii meritis diligenter attentis, de voluntate ipsorum procuratorum, dictum nostrum proferimus in hunc modum : videlicet quod dicti abbas et conventus solvent annuatim dictis decano et capitulo, , octo solidos parisienses pro dictis quatuordecim arpentis, dictis triginta quatuor denariis in dictis octo solidis computatis ; ita tamen quod Reginaldus de Mesantes, armiger, cui admodiatio dictarum terrarum, ut dicitur, debebatur et ipsius heredes seu illi qui ab ipsis causam habebunt in dicta admodiatione dictos triginta quatuor denarios, in futurum, in dicto festo, ipsis abbati et conventui solvent et solvere tenebuntur, prout antea solvere, ut dicitur, consuevit. Dicimus etiam quod, ex nunc et in futurum, decanus et capitulum ipsos abbatem et conventum compellere non poterunt ad ponendum extra manum suam dicta duodecim arpenta, que ipsi abbas et conventus tenent modo et prius, ut dictum est, ad admodiationem perpetuam et ad censum triginta quatuor denariorum tantummodo. Dicimus insuper et pronunciamus quod et si, ex nunc et in futurum, dictos abbatem et conventum dictam admodiationem seu dicta duodecim arpenta emere vel acquirere contigerit in toto vel in parte qualibet, quocumque genere et titulo acquisitionis, salvis in ipsis decano et capitulo ventis, si res predictas vendi contingat, et laudationibus et alia justicia perpetua que competit eis ratione censive, secundum consuetudinem Francie ; preter hoc quod ad vendendum seu ponendum extra manum suam predictam admodiationem seu predicta duodecim arpenta superius nominata, alia ab illis duobus arpentis que mater Auberti et Odo bubulcus predicti, ut supradictum est, ad firmam tenere dicuntur, ipsos abbatem et conventumcompellere in posterum non poterunt ullo modo. Quod dictum utriusque partis procuratores coram nobis voluerunt, acceptaverunt et ratum habuerunt et gratanter receperunt. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. .