" C. officialis Parisiensis, de VI arpentis pratorum apud Montem-Letericum, ex dono G. de Trapis. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 3, l. 3, nº1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, in Domino salutem : Notum facimus quod Guillelmus de Trapis1, burgensis de Monte-Letherico, et Odelina, uxor sua, legaverunt religiosis viris abbati et conventui monasterii Vallium Sarnaii quandam peciam prati, ad opus anniversarii ipsorum Guillelmi et ejus uxoris, continentem, ut dicitur, sex arpenta vel circiter, sitam in ripparia de Ourge, inter molendinum de Basset et molendinum de Grootel, contiguam pratis militum de Sancto Michaele, ut dicebant, in censiva dominorum Philippi de Linais et Gilonis, patrui ipsius Philippi, ac Robini, nepotis ipsius Gilonis, armigeri, ad duodecim denarios capitalis census, ut dicebant. Promittentes, etc...........................
Dictus autem dominus Philippus et nobilis mulier domina Petronilla, uxor sua,
voluerunt et concesserunt expresse legatum hujusmodi, et quod dicti religiosi in
perpetuum teneant et possideant dictum pratum, cum ad eos fuerit devolutum, post
mortem dictorum Guillelmi et ejus uxoris, in manu mortua,
sine coactione vendendi seu extra manum suam ponendi, salvo eis solummodo dicto
censu ; promittentes, fide data, contra hec non venire.