" C. officialis Parisiensis, de duobus arpentis terre sitis apud Athyes, ex dono G. novicii. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 64, l. 7, nº17.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Guillelmus, clericus, filiusquondam defuncti Luce de Cimiterio, dedit et concessit, donatione inter vivos, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, in perpetuum, quoddam arpentum terre site, ut dicitur, apud Athies, in loco qui dicitur Fossa-Supra-Limitem, in censiva ecclesie Beati Maglorii, ad duos sextarios vini, quemdam boisellum avene et obolum annui redditus, ut dicebant. Item quarterium quoddam vinee site, ut dicitur, in clauso, in censiva Johannis Asnerii, clerici, ad quatuor denarios, ut dicitur, censuales. Item tria quarteria terre, site in campo qui dicitur Aquaticus, in censiva Johannis de Bellomonte1, ut dicitur, ad sextos denarios, ut dicitur, censuales. Que omnia sita sunt apud Athies, ut dicebat. Promisit enim dictus Guillelmus, etc.........................
Johannes vero, dictus de Cimiterio, frater dicti Guillelmi, donationem et concessionem predictas voluit et concessit, et quitavit predictis abbati et conventui in perpetuum quicquid juris et dominii habebat et habere poterat in rebus collatis, ut dictum est, superius annotatis, jure hereditario vel alio quoquomodo ; promittens idem Johannes, etc.........
Promisit insuper idem Johannes, sub religione prestite
fidei, se effecturum, curaturum et procuraturum quod Philippus de Cimiterio, laicus, frater ipsorum
Guillelmi et Johannis, et
Petronilla, soror dictorum fratrum, premissa omnia et
singula rata habebunt et grata, et quictabunt per fidem res predictas in
perpetuum abbati et conventui supradictis.