De dono cujusdam domus apud Argentolium.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 138, l. 4, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Agnes, dicta de
Parisius, vidua, recognovit se dedisse et
concessisse, in puram et perpetuam elemosinam, Heloysi, dicte
Magistre, et Petro, ejus
filio, clerico, quamdam domum sitam, ut dicitur, apud
Argentolium, contiguam domui presbiteri de
Argentolio, in censiva Caritatum Sancti
Dyonisii, ut dicitur, in tribus denariis tantummodo, ut asseritur,
oneratam ; retento tamen eidem Agneti, quamdiu vixerit vel
usquequo religionem intraverit, tantummodo usufructu ; et tali conditione
adjecta quod dictus clericus, predicta Heloysi vivente, in
dicta domo possit nichil juris reclamare nisi placuerit matri sue.
Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod ipsa viam universe carnis ingressa seu religionem, domus predicta fabrice
ecclesie beate Marie Parisiensis remaneat obligata in
tribus solidis parisiensibus censualibus eidem fabrice annis singulis
persolvendis.
Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod dicta
Heloysis, sine assensu filii sui predicti, possit domum
predictam vendere et distrahere pro sue libito voluntatis.
Promittens, etc...............
Quod autem audivimus, hoc testamur.