" C. de dono magistri Natalis, quondam officialis Parisiensis, de dimidio arpento vinee apud Bruerias. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 135, l. 2, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, magister Natalis, canonicus Parisiensis, salutem in Domino : Notum facio quod ego lego, ob remedium anime mee, monachis Vallium Sarnaii vineam meam de Castris, que dicitur continere dimidium arpentum, quam michi fecerunt excoli per plures annos, et viginti octo libras quas michi debent. Preter hec lego eis pro pitanciis decem libras parisienses, prout celerarius viderit faciendum. Per hoc autem non intendo revocare alia legata que feci in testamento meo. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum meum proprium apposui et sigillum curie Parisiensis procuravi apponi. .