De venditione sexdecim sextariorum annui redditus in grangia des Ebisoers.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 146, l. 2, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Pissiacensis in ecclesia
Carnotensi, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Gaufridus de Hunaria,
miles, et Philippa, uxor
ejusdem, vendiderunt et venditionis titulo concesserunt viris religiosis
abbati et conventui Vallium Sarnaii sexdecim
sextarios tam bladi quam avene annui redditus, que habebant et
percipiebant annuatim in quadam granchia dictorum religiosorum, que dicitur
les Ebisoers juxta
Plesiacum, ut dicebant ; que pertinebant ad ipsos, ut
dicebant, ratione dotalicii seu donacionis propter nuptias eidem Philippe ab Almarico de Alneto, armigero, quondam
marito suo1,
tempore contracti inter eos matrimonii, assignati, pro precio viginti
quatuor librarum parisiensium, de quibus tenuerunt se plenarie pro
pagatis.
Dicta vero Philippa de dicto dotalicio seu donacione
propter nupcias et de omni jure quod ibidem habebat vel habere poterat
quoquomodo, de voluntate et mandato Gaufridi, mariti sui
predicti, spontanea non coacta, se in manu nostra desesivit.
Et nos, ad petitionem Gaufridi et
Philippe predictorum, fratrem
Leobaldum monachum, dicti monasterii procuratorem, nomine
ipsius monasterii, sesivimus de redditu supradicto, et de omni jure quod ibidem
habebant vel habere videbantur.
Promiserunt autem sepedicti Gaufridus et
Philippa, etc.........
In cujus rei probationem et testimonium, ad petitionem predictorum
Gaufridi et Philippe, nos presentes
litteras sigillo curie archidiaconi Pissiacensis in
archidiaconatu duximus sigillandas.
Actum