De venditione cujusdam domus in vico Murorum, Parisius.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 51, c. A, nº 21.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Johannes de Monte-Everino et Emelina, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et quittavisse Guillelmo, matriculario Sancti Victoris Parisiensis, et ejus heredibus, pro centum et quindecim solidis parisiensibus, quandam domum sitam Parisius, juxta portam Sancti Victoris, in vico qui vocatur vicus Murorum, contiguam domui Sellonis Mostardarii, ex una parte, et domui Hugonis, dicti de Elemosina, ex altera, in censiva beate Marie Parisiensis, ad decem et octo denarios parisienses tantummodo, ut dicitur, censuales ; cujus domus muri sunt medietarii, sicut dicta domus se comportat, ut dicebant, dicti venditores. Promittentes, etc................... Ad hec Hugo, dictus de Elemosina, pater dicte Emeline, predictam venditionem voluit, laudavit et acceptavit, et de non veniendo contra jure aliquo fidem in manu nostra prestitit corporalem. Et de recta garentia ferenda dicti venditores quandam domum quam dicebant se habere Parisius, in vico qui dicitur vicus Putei, contiguam domui Richardi de Poncello-Bevre, eidem Guillelmo et ejus heredibus in contraplegium obligarunt. .