" C. Guarini de Bercheriis, armigeri, de duobus arpentis terre que dedit nobis Robertus, dictus Havart, apud Bercherias. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 1, nº 9.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Garinus de Bercheriis, armiger, salutem in Domino : Notum facio quod Petrus, dictus Sale, e Maria, ejus uxor, vendiderunt et nomine venditionis concesserunt, pro precio duodecim librarum carnotensium, sibi jam solutarum, Roberto, dicto Havart, unam peciam terre, circiter duo sextaria seminis continentem, sitam apud Petram-Blanchardi, in censiva mea2, totum jus quod in dicta terra habebant in manu mea resignantes ; et ego, tanquam dominus, ad petitionem dictorum Petri et ejus uxoris, dictum Robertum de eadem terra, prout moris est, investivi. Dictus vero Robertus, saluti anime sue providere cupiens, divine pietatis intuitu, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, donatione inter vivos, dedit et concessit terram predictam, michi, tanquam domino, instantissime supplicans quatinus sustinerem quod dicti religiosi imperpetuum et in manu mortua sepedictam peciam terre possent tenere et tenerent. Ego vero, primo et principaliter divino respectu et dictorum monachorum amore, et dicti Roberti ad ultimum devictus instancia, volo et concedo quod dicti religiosi pretaxatam terram eis a prefato Roberto collatam in manu mortua teneant in perpetuum et in pace, sex denarios censuales carnotenses, quos in eadem terra annis singulis, , percipere consueveram, eisdem religiosis, donans et quittans omnino. Volo insuper et concedo, et propter hoc a dicto Roberto et dictis monachis quadraginta solidos carnotenses habui et percepi, ut sepedicti monachi sepedictam terram, liberam et quittam ab omni honere censuali et ab omni qualibet alia consuetudine teneant in manu mortua im perpetuum et in pace, sine aliqua mei vel heredum meorum reclamatione, nichil penitus juris, ratione dominii seu quolibet alio modo, retinens in terra predicta, sed totum transferens in religiosos predictos : et quantum ad omnia premissa et singula me et heredes et successores meos obligo et relinquo im perpetuum obligatos. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras dedi religiosis predictis sigilli mei impressione munitas. Actum .