" C. officialis archidiaconis Pissiacensis, de quitacione terre apud Esbisoers, quam nobis vendiderunt Gellanus drapperius et Maria, ejus uxor, de Tyvervalle. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 146, l. 2, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Pissiacensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Symon, Colinus et
Johannes, liberi Clementis du Perron, et Johannes Michael, frater ejus, clerici,
Guillotus et Phillippa, liberi
defuncti Symonis, dicti Couroucié, confessi sunt quod Gellanus, dictus draparius, de
Tyvervalle, dum viveret, et Maria, ejus uxor, vendiderunt, quitaverunt, et
nomine venditionis penitus concesserunt religiosis viris abbati et conventui
Vallium Sarnaii quandam peciam terre arabilis2, de conquestu eorumdem
Gellani et Marie moventem, circa
duo sextaria seminis continentem, quam habebant sitam in feodo Roberti de Pissiaco, militis, domini de
Aveneriis, contiguam prato dictorum monachorum
des Esbisouers, ex
una parte, et ex alia, vie que ducit de dicta granchia ad
Buxeriam, pro viginti libris
parisiensium sibi quitis ; de quibus idem Gellanus, dum
viveret, et Maria, ejus uxor,
receperunt a dictis monachis sexaginta et decem solidos parisiensium
tantummodo in pecunia numerata.
Dicta vero Maria et predicti liberi confessi sunt se
recepisse a dictis monachis residuum pecunie supradicte, videlicet sexdecim
libras et decem solidos parisiensium, de quibus se tenuerunt coram
nobis plenarie pro pagatis.
Quam venditionem omnes predicti liberi laudaverunt, voluerunt et concesserunt,
ratam, gratamque penitus habuerunt, promittentes, etc..............
In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras, ad peticionem parcium
predictarum, sigilli nostri munimine duximus roborandas.
Actum