" De venditione Theobaldi de Piatovillari, " quarumdam rerum apud Bercherias-la-Meingot et Harvillam.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 13.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, ego
Theobaldus de Piatovillari, miles, salutem in Domino :
Notum facio quod cum haberem ex hereditate mea et tanquam meas possiderem
quamdam peciam terre arabilis, tria sextaria seminis capientem, sitam apud
Crucem Sancti Germani, contiguam chimino
Drocensi, ex una parte, et ex altera parte,
terre Christiani Benedicti, in feodo Guillelmi de
Carnoto, militis, et quamdam aliam peciam terre arabilis, capientem
dimidium modium seminis, sitam apud Harevillam, contiguam
terre Georgii, dicti Mallart, nunc defuncti, ex
una parte, et ex altera parte, terre Garini de
Magno-Campo, et quamdam aliam peciam terre arabilis
quatuor sextaria seminis capientem, sitam apud
Bereherias-la-Meingot, ante domum hominis dicti Flori, et quartam partem nemorum de
Brocin, cum fundo seu
solo suo, que quidem nemora sita sunt in feodo Raginaldi Brocin, militis ; item cum haberem et
perciperem et consuetus essem percipere et habere, jure hereditario, de annuo
redditu,