" C. officialis Carnotensis, de terra empta apud Bercherias a Hugone Pagani armigero. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 14.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Carnotensis, salutem in
Domino :
Noveritis quod Hugo Pagani,
armiger, confessus fuit et asseruit coram nobis quod ipse habebat, ex
hereditate sua, quatuor pecias terre arabilis, sitas in territorio de
Bercheriis-la-Mingot ; quarum quedam continens tres
minas terre semeure sita est in loco qui dictuir
Curva-Spina et est contigua terre Leodegarii
Danielis ; et reliqua pecia continens tres minas terre
semeure sita est in eodem territorio inter duos campos terre, qui
sunt abbatis et conventui Vallium Sarneii ; quos duos campos dicti
abbas et conventus emerunt, ut dicitur, ab Eremberto de
Botigniaco ; et tertia pecia, continens quinque minas
terre semeure, sita est in dicto territorio et est contigua uni duorum dictorum
camporum ; et quarta pecia terre, continens quinque minas terre
semeure, sita in loco qui dicitur Clausus-Rungeri, et est
contigua ex uno latere terre Johannis Oelum, et ex alio latere terre Johannis de
Sollairre1.
Confessus etiam fuit idem Hugo et asseruit idem
Hugo coram nobis quod ipse habebat quoddam
herbergamentum, movens ex hereditate sua, situm in dicta villa de
Bercheriis-la-Mingot, contiguum ex una parte domui
Leodegarii Danielis, et ex altera parte domui
Robini Voisin.
Confessus etiam fuit et asseruit coram nobis idem Hugo
quod ipse, ex hereditate sua, habebat et percipiebat, annis singulis,
duos denarios annui census super domo Mathee,
relicte Arnulphi le Goz,
sita apud dictas Bercherias, et quatuor
solidos annui census super herbergamento Alberti, dicti Tercais, contiguo domui
Roberti de Ymonvilla, militis, sito
in dicta villa de Bercheriis.
Que predicta, quatuor pecias terre arabilis, herbergamentum de
dictis Bercheriis ipsius Hugonis,
duos denarios et quatuor solidos annui census cum
obventionibus eorum, idem Hugo confessus est coram nobis se
vendidisse, ad usus et consuetudines patrie, religiosis viris abbati et
conventui Vallium Sarneii, pro quinquaginta
quinque libris carnotensibus, solutis ipsi venditori, ut dicebat ; quas
res venditas omnes et singulas idem venditor, cum proprietate et possessione
quas in eis habebat et habere poterat, quitavit dictis religiosis et eorum
successoribus in futurum, predictas proprietatem et possessionem in eosdem
religiosos ex nunc penitus transferendo ; promittens,
etc.....................
Eustachia vero, uxor dicti
venditoris, voluntate spontanea, et de assensu et voluntate predicti sui
mariti, venditionem et quitationem predictas voluit, laudavit, concessit et
approbavit, et dictas res venditas omnes et singulas, et dotalitium et omne
aliud jus quod in eis aut in aliqua earum habebat et habere poterat, quitavit
per fidem suam dictis religiosis et eorum successoribus in futurum, et de dicto
dotalicio se in manu nostra deseisivit ; promittens per fidem suam quod, ratione
dotalicii aut alia aliqua ratione, non veniet, per se vel per alium, contra
premissa vel aliquod de premissis.
In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo
curie Carnotensis.