" Littere Petri de Bretigniaco, militis, de pace inter nos et ipsum facta, de hoc quod presbiteri sancti Philiberti de Bretigniaco et sancti Petri de Monte-Letherici petebant a nobis. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 5, l. A, nº 6.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Petrus de
Bretigniaco, miles, salutem in
Domino :
Noverint universi quod cum contencio esset et diu fuisset inter me, ex
una parte, ac viros religiosos abbatem et conventum
Vallium Sarnaii, ex altera, super eo videlicet quod
dicti religiosi cum magna instantia petebant quod ego efficerem et procurarem
quod sancti Phileberti de Bretigniaco et
sancti Petri de Monte-Letherici rectores remitterent
dictis religiosis duos modios vini pressoragii, de quibus habendis et
percipiendis in pressorio seu torculari dictorum religiosorum de
Fous, dicti
rectores per longum tempus sunt in pacifica possessione et diu fuerunt, antequam
dictis religiosis vendidissem pressorium predictum, cum censu et
pertinentiis pressorii memorati, et hoc peterent religiosi predicti illa
precipue ratione, quia ego illo tempore, quo eisdem religiosis vendidi dictum
pressorium cum censiva et pertinentiis ipsius, reticui in ipso venditionis
premisse contractu1
dictum pressorium dictis duobus modiis vini predicti esse honeratum sicut erat ;
hoc etiam alia racione peterent, videlicet quia ego in contractu venditionis
premisse promiseram me eisdem religiosis dictum pressorium reddere et liberare
ab omni honere et servitute qualibet exhoneratum, quittum et liberum, prout in
litteris officialis curie Parisiensis super hoc confectis
plenius continetur2 :
tandem, mediantibus bonis viris, inter me, ex una parte, et dictos
religiosos, ex altera, talis pacis compositio intercessit, quod ego promisi et
promitto et obligo me, aliqua recompensatione mediante, effecturum, curaturum et
procuraturum erga dictos rectores quod ipsi dictos duos modios vini,
quos in dicto pressorio habent et diu est habuerunt et perceperunt, dictis
religiosis quittabunt et remittent im perpetuum et omnino.
Quod si istud efficere non valerem, ex nunc in futurum volo, statuo et concedo
quod sepedicti religiosi in pressorio meo de Bretigniaco
habeant et percipiant, in modum recompensationis, duos modios vini de
pressoragio, quolibet , tempore vindemiarum, ita boni et equivalentis quale est
illud vinum quod dictis rectoribus reddent et reddere consueverunt.
Iterum bona fide promitto quod modis omnibus, quam citius commode fieri
poterit, procurabo erga dominos feodales, in quorum feodo pressorium meum de
Bretigniaco predictum situm est, quod recompensationem
predictam ipsis religiosis a me sic factam laudabunt et concedent, et super hoc
dictis religiosis litteras suas patentes sigillis suis munitas prestabunt,
continentes quod dictos duos modios vini in pressorio meo predicto de
Bretigniaco dicti religiosi possint in futurum, in manu
mortua, tenere et pacifice possidere.
Insuper promitto quod, infra instans