De venditione terciæ partis cujusdam masuræ apud Yvriacum.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 17, c. H, nº 11.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, in Domino
salutem :
Notum facimus quod dominus Bernardus,
presbiter sancti Nicholai de Cardineto
Parisiensis, et Bertaudus, dictus
Imperator, asseruerunt se esse exequtores testamenti defuncti
Petri Guillelmi ; asseruerunt eciam quod dictus
defunctus, tempore quo vivebat, habebat, tenebat et possidebat quamdam terciam
partem cujusdam masure site apud Yvriacum, in censiva
sancti Martini de Campis Parisiensis, contigue terre
Johannis de Compendio, ut dicebant.
Quam terciam partem ipsi asserentes se posse vendere, prout ex beneficio
testamenti competebat eis, ut dicebant, prout se comportat, recognoverunt dicti
exequtores, nomine exequtorio dicti defuncti et pro dicti defuncti voluntate
adimplenda, ut dicebant, se vendidisse et in perpetuum quittavisse venerabili viro Petro de Braya,
Parisiensi canonico, pro sex libris
tresdecim solidis et quatuor denariis parisiensibus, jam solutis
eisdem a dicto emptore in pecunia numerata, sicut confessi sunt coram nobis.
Et promiserunt dicti exequtores, etc...................
Preterea Johannes, dictus Chatri, Garnerus Helluini et
Guillelmus Vincencii, laudaverunt, voluerunt et
concesserunt dictam venditionem, et dictam masuram eidem emptori quictaverunt
penitus et expresse, fide prestita corporali.