" Non absque dolore, ut excommunicentur malefactores nostri. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 50, l. L.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Officialis Parisiensis, conservator privilegiorum religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, a domino papa datus, omnibus presbiteris per Senonensem provinciam constitutis, salutem in Domino : Noveritis nos litteras domini pape recepisse in hec verba : Alexander, episcopus, servus servorum Dei 1

Cum igitur, sicut ex parte dictorum religiosorum nobis est intimatum, nonnulli contra tenorem dicte indulgentie temere veniendo ipsos religiosos et familiares ipsorum multimodis agravant et molestant, possessiones, res et domos ipsorum et familiarium ipsorum irreverenter invadendo et eciam capiendo, in ipsorum et monasterii sui prejudicium non modicum et gravamen. Cum autem ipsos et eorum privilegia teneamur defendere et salvare, auctoritate domini pape nobis in hac parte commissa, vobis in virtute obediencie precipiendo mandamus quatinus quocienscumque a nuncio dictorum religiosorum presentes litteras defferente fueritis requisiti, moneatis omnes illos quos idem lator presentium vobis nominaverit, qui possessiones vel res seu domos ipsorum irreverenter invaserint vel ceperint vel res ipsas quas ceperunt detinent, restituant sine mora et ab hujusmodi molestatione desistant, nec ipsos religiosos vel ipsorum familiares contra predictam indulgentiam perturbare vel molestare presumant. Et si vobis de hujusmodi molestatione manifeste constiterit, molestatores ipsos, contradictorum et rebellium per excommunicationis sententiam, monitione competenti premissa, percellatis donec eisdem religiosis plenarie fuerit satisfactum ; nomina autem excommunicatorum nobis per vestras litteras rescribatis. Si quis autem vestrum mandato nostro, inmo potius apostolico, inobediens, quod absit, extiterit, noverit se suspensum. . 2 « P. Aurelianensis.