" De quadam domo sita apud Vernonem, quam Johannes de la Porte et uxor ejus nobis dederunt in elemosinam. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 74, l. 4, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri, quod nos Johannes, dictus de Porta, burgensis de Neaffle-le-Chastel, et Petronilla, uxor mea, pro salute animarum nostrarum, dedimus et concessimus, in puram et perpetuam elemosinam, viris religiosis abbati et conventui beate Marie de Vallibus Sarnaii, ubi nostram elegimus sepulturam, omne illud quod habebamus, ratione emptionis seu conquestus, in quadam domo sita in vico sancti Jacobi de Vernone, inter domum Raginaldi le Serreurier, ex una parte, et domum Nicholai le Tailleor, ex altera1, tenendum et in perpetuum possidendum predictis religiosis, libere et quiete, absque ulla reclamatione nostri vel heredum nostrorum in posterum facienda, salvo tamen jure capitalium dominorum. Hanc autem donationem et concessionem nos et heredes nostri predictis religiosis contra omnes gentes, secundum posse nostrum, bona fide garantizare tenemur. Et ut hoc firmum et stabile permaneat in futurum, presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum .