" De domo Yvonis Sergant et ejus uxoris sita apud Vernonem, et sententia lata contra Johannem Dolle. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 72, l. 2, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarneii, ex parte una, et Johannem, dictus Dolle, Ebroicensis diocesis carnificem, ex altera, questio sive lis mota esset, super eo videlicet quod dicti religiosi dicebant ipsum Johannem minus juste impedire quominus dicti religiosi possent pacifice possidere medietatem cujusdam domus site apud Vernonem, quam domus medietatem Yvo Serjant et Auxendis, ejus uxor, defuncti, eisdem religiosis im perpetuam elemosinam legaverant1, ut dicebat procurator ipsorum religiosorum : tandem dictus Johannes quittavit penitus et expresse dictis religiosis in perpetuum dictam medietatem, ab eisdem religiosis et causam habentibus ab eis perpetue et pacifice possidendam ; ita tamen quod si, processu temporum, predictus abbas inveniret ipsum Johannem aliquid jus habere in eadem medietate domus predicte, quod eidem Johanni aliquid redderet, prout videret expedire ; promittens dictus Johannes quod contra quittationem hujusmodi jure aliquo, per se vel per alium, non veniet in futurum. In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem dicti Johannis, fecimus sigilli nostri munimine roborari. .

1 « Stephanus.