" C. officialis Parisiensis, de II solidis censualibus nobis im perpetuum remissis et quitatis a Clemente Rousel et Maria uxore ejus de Montibus, pro VIIIo libris parisiensibus et quadam pecia vinee. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 65, l. 7, nº 21.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Clemens, dictus Rosel, de
Montibus, Maria, ejus uxor, et Petrus, dictus Major, de
Montibus, asseruerunt quod ipsi habebant et
percipiebant annuatim duos solidos parisienses augmentati census sive
annui redditus, super quadam pecia terre arabilis, sita apud Athyes-seur-Ourge, contigua chemino de
Champaigne, ex
una parte, et terre Johannis Cocherel, ex altera, ut dicebant ; que pecia terre,
continens quatuor arpenta vel circiter, ut dicebant, est religiosorum
virorum abbatis et conventus Vallis Sernay, ut dicebant.
Quos si quidem duos solidos parisienses annui redditus sive census
predicti Clemens, Maria et
Petrus recognoverunt et confessi sunt se remisisse et im
perpetuum quittavisse predictis abbati et conventui Vallium Sernay et eorum successoribus in
futurum, pro quadam pecia vinee, continente circiter arpentum et
dimidium, sita apud Montes, in vico qui vocatur
Dorillart1, contigua vinee
Margarite, relicte defuncti
Andree Regis, in censiva domini de
Montibus, ad duodecim solidos parisienses,
ut dicebant dicti homines, censuales, et pro octo libris
parisiensibus, jam sibi solutis in pecunia numerata, ut confessi sunt coram
nobis ; renunciantes, etc..............................