De venditione cujusdam domus in vico de Versaliis, Parisius.
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 51, c. A, nº 16.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod, in nostra presentia constituti, Johannes, dictus de Parisius, barberius, et Sedilia, ejus uxor, Aufredus
Gauterius et Clemencia, ejus
uxor, Petrus Gauterius et Ysabellis, ejus uxor, et coram Johanne
Anselli et Theobaldo de Fontaneto, clericis
nostris juratis, ad hoc a nobis specialiter destinatis quibus
fidem adhibemus, constitutus Vincencius,
frater dictorum Petri et
Clementis, infirmus corpore, sana tamen mente, ut
prima facie apparebat, asseruerunt in jure quod ipsi habebant, tenebant et
possidebant, Parisius, communiter et pro indiviso,
quandam domum cum ejus appendiciis, sitam ultra
Parvum-Pontem, in vico qui dicitur wlgariter vicus de
Versalliis, que domus fuit defuncti
Guillelmi, barberii, et Mabilie, ejus uxoris, matris dictorum
Petri, Clementis et
Vincencii, contiguam domui Roberti,
dicti Norrais, ex una
parte, et domui Heimerici, clerici,
ex altera, in censiva ecclesie beate Marie Parisiensis,
ad quatuor solidos parisienses tantummodo, ut dicebant,
censuales.
Quam siquidem domum cum ejusdem domus appendiciis, recognoverunt et confessi
sunt in jure se vendidisse et nomine vendicionis ex nunc im perpetuum
quittavisse venerabili viro magistro Radulpho de
Gonessia, thesaurario ecclesie beati Ylarii
Pictaviensis, et ejus heredibus, pro quadraginta
libris turonensibus, etc.........
In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis
presentibus litteris duximus apponendum.