" Littere Philipi Pichardi de Meriaco, qui dedit nobis se et sua. "
- A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Pissiacensis in ecclesia
Carnotensi, salutem in
Domino :
Noveritis quod Philippus, dictus
Picardus, de Meriaco, ex devocione quam habebat, ut dicebat,
erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium
Sarnaii, confessus fuit se contulisse et concessisse, in puram et
perpetuam elemosinam, donatione facta inter vivos, sine spe revocandi, dictis
religiosis et eorumdem monasterio omnia bona sua, mobilia et immobilia,
presentia et futura, acquisita et acquirenda, retento tamen penes se in bonis
predictis, quamdiu vixerit, usufructu ; et, fide media, promisit dictus
Philippus quod contra donationem predictam, per se vel
per alium, non veniet in futurum ; renuncians, etc..................
In cujus rei testimonium et memoriam, presentes litteras sigilli nostri
munimine, dictorum religiosorum procuratori, ad petitionem dicti
Philippi, tradidimus roboratas.