" De tribus arpentis terre que dedit nobis decanus sancti Martini Turonensis, anno M CC LXIXo. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 100, l. 1, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Guido de Neafa, decanus ecclesie sancti Martini Turonensis, salutem in Domino : Noveritis quod nos, ob remedium anime nostre, dedimus, contulimus et concessimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, in puram et perpetuam elemosinam, tria arpenta terre arabilis in uno tenenti, movencia ex acquiramentis nostris, sita in via que ducit de Nealfa Castro apud Sanctum Germanum-in-Laya juxta couturam Sancti Petri, tenenda et possidenda ab eisdem in perpetuum, pacifice et quiete, ratione dicte donationis. Volumus insuper, concedimus et approbamus quod dicti religiosi non solum omnia illa que ipsi acquisierunt vel acquirere potuerunt in feodo nostro a tempore preterito usque in hodiernum diem, verum etiam quicquid ipsi in dicto feodo nostro ex nunc usque ad estimationem vel valorem viginti seu triginta librarum contigerit acquirere vel ad eos devenire, ex donatione seu scanbio, vel alia quacumque de causa, teneant et possideant in manu mortua, sine coactione aliqua vendendi, distrabendi vel extra manum suam ponendi. Et promittimus, etc...............
In cujus rei testimonium et munimen, predictis religiosis presentes litteras
sigillo nostro1 dedimus
sigillatas.