" De dimidio arpento terre empto apud Atyes, anno M CC LXXo. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 65, l. 7, nº 29.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Matheus, dictus Prepositus, de Orliaco, et Petronilla, ejus uxor, asseruerunt quod ipsi, ex hereditate ipsius Mathei, habebant, tenebant et possidebant quandam peciam terre arabilis, dimidium arpentum continentem, quitam et liberam ab omni onere et obligatione qualibet, excepta decima que debetur ex ea solum ecclesie de Orliaco ad voluntatem reddentis, sitam inter Orliacum et Atis, in territorio quod wulgariter nuncupatur Territorium-Regine1, contiguam ex uno latere et in buto terris monachorum Vallium Sarnai, et ex alio latere terre Ysabellis, dicte la Moutonne. Quam siquidem peciam terre quitam et liberam, ut dictum est, ab omni onere et obligatione qualibet, excepta tantummodo dicta decima, recognoverunt et confessi sunt ipsi conjuges se vendidisse et nomine vendicionis ex nunc in perpetuum quitavisse, et quicquid juris et actionis sibi competit in eadem religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnai et eorum successoribus, pro sexaginta solidis parisiensibus, etc.................

ante Isti sunt dies.

1 « Jor[danus].