" De IX sextariis tam bladi quam avene apud Booley-Tierri, in domo Parvi-Monachi, in festo sancti Remigii. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Pissiacensis in ecclesia
Carnotensi, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Petrus, rector ecclesie de
Gresseyo, proposito ductus salutari, considerata
honestate et vita laudabili in Christo religiosorum virorum abbatis et conventus
Vallium Sarney,
siciens admitti in preces et benefacta ipsorum, confessus fuit et asseruit se
habere, tenere et possidere, tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo habito
et acquisito, antequam beneficium ecclesiasticum haberet apud
Bolletum-Terrici, quinque sextarios bladi et
quatuor sextarios avene annui redditus in granchia
Jacobi, dicti Parvi-Monachi1, habenda et percipienda,