" Marcus Climent, de quadam domo vendita apud Vernonem. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 72, l. 2, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi presentes et futuri quod ego Marcus, dictus Clemens, et ego Heudeardis, ejus uxor, de communi assensu nostro et voluntate, vendidimus et concessimus religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii et eorum successoribus quamdam domum, sitam in parrochia beate Marie Vernonis, in feodo Guillelmi de Vernone1, inter domum que fuit Guillelmi Sirart, ex una parte, et domum heredum domini Odonis de Chavincuria, ex altera, pro centum solidis parisiensibus, etc...............................
Et ne predicti religiosi vel eorum successores, occasione predicte venditionis
seu concessionis, vel pro defectu garantie nostri vel heredum nostrorum, aliqua
dampna seu deperdita incurrerint, ego prefatus Marcus
obligavi eisdem in contraplegium totum porprisium meum, cum vinea sita retro
dictum porprisium, sicuti se proportat in latum et in longum, situm inter domum
et masuram Michaelis de Trellio, ex una parte,
et masuram Huberti de Moncello, ex altera, ad omnia dampna
et deperdita sua, valore ad valorem, restauranda.
Et ut hoc firmum et stabile permaneat et duret im posterum, presentem cartam
sigillorum nostrorum munimine roboravimus.
Actum