" De XVI sextariis bladi emptis quos debebamus in granchia nostra de Boulonnel. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 122, l. 1, nº 11.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod coram Martino, dicto de Parisius, et Roberto, dicto Panifetii, clericis nostris, juratis ad hec a nobis specialiter destinatis quibus fidem adhibemus, constitutus Johannes de Plesseio, infirmus corpore, sanus tamen mente, ut prima facie apparebat, recognovit, coram predictis clericis nostris, se recepisse et habuisse decem libras parisienses, per manus fratris Guillelmi de Pateyo, monachi Vallium Sarnaii, solventis vice et nomine religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, de summa quinquaginta quinque librarum parisiensium, in quibus eidem Johanni tenebantur ex venditione sexdecim sextariorum tam bladi quam ordei annui redditus quos ipse percipiebat in granchia de Boullongnel dictorum religiosorum1, prout ipse Johannes coram dictis clericis asseruit, renuncians exceptioni dictarum decem librarum non traditarum et non solutarum. In cujus rei testimonium et relationem dictorum clericorum nostrorum, sigillum curie Parisiensis litteris presentibus duximus apponendum. .

1 « Panifeciz.