" Mortificatio quarumdam terrarum sitarum apud Bercherias. "
- A Original en parchemin scellé3. — Inv., p. 11, l. 1, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Petrus, filius regis Francie,
Alenconensis et Carnotensis
comes, et Johanna, ejus uxor,
eorumdem locorum comitissa, salutem in
Domino :
Notum facimus quod nos volumus et concedimus, quantum in nobis est, quod
religiosi viri abbas et conventus de Vallibus Sarnerii
habeant et possideant im perpetuum decem sexteria terre semeure, sita
in territorio de Bercheriis-la-Meingot, videlicet unam peciam continentem
tres minas in eodem territorio, inter duos campos qui
sunt predictorum -et conventus, et aliam peciam continentem quinque
minas sitam in dicto territorio, contiguam uni dictorum camporum, et aliam
peciam continentem quinque minas, in loco qui dicitur
Clausus-Rungeri, contigua, ex uno latere, terre
Johannis Olon, et ex
alio latere, terre Johannis de Soularre1,
et aliam peciam continentem duo sexteria sitam apud
Petram-Blanchardi2.
Et dicta decem sexteria terre semeure, prout superius sunt expressa,
predictis abbati et conventui, salvo jure nostro et alieno in omnibus aliis,
prout dictum est, amortizamus.
In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus
apponenda.
Actum Parisius,