" Littere Renoldi, de donatione sua nobis. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 96, l. 2, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Renaudus, dictus de Musi, confessus fuit se, in puram et perpetuam elemosinam, dedisse et contulisse abbati et conventui Vallium Sarnaii omnia bona sua, mobilia et inmobilia, presencia et futura, in quibuscumque rebus et locis existentia, retento sibi nichilominus in dictis bonis, quandiu vixerit, usufructu. Voluit etiam dictus Renaudus quod dicti religiosi, abbas et conventus, dicta bona ipsius, tam mobilia quam inmobilia, habeant, teneant et possideant, post ipsius Renaudi obitum, et de ipsis plenariam suam faciant voluntatem. Promisit etiam dictus Renaudus, etc.....
In cujus rei testimonium, presentes litteras dedimus sigillo nostro sigillatas,