" Renoldi de Muse, quondam servientis nostri, super quibusdam emptis que dedit nobis. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 95, l. 2, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Renoldus de Muse1, serviens religiosorum virorum abbatum et conventus Vallium Sarnaii, recognovit se acquisiisse seu comparasse a Giberto, dicto Leber, de Orfino, et a Radulpho, dicto de Monasterio, fratre dicti Giberti, unam peciam vinee2, contiguam granchie dictorum religiosorum site apud Orfinum et vie de Larsit ; a Guerino, Symone et Johanne, liberis et heredibus defuncti Laurencii de Monasterio, de Orfino, unam peciam terre arabilis, dicte vinee contiguam ex una parte et vie de Larsit ex altera ; et a Garino de Bocigniaco, milite, quamdam plateam ad edificandam domum, sitam apud Orfinum, dicte granchie contiguam seu adjacentem ex una parte et dicte vie de Larsiz. Que omnia supradicta dictus Renoldus recognovit se dedisse, contulisse et concessisse, et etiam dedit, contulit et concessit, in puram ac perpetuam elemosinam, pro salute anime sue, predictis religiosis ; omne jus proprietatis, possessionis, acquisiti et dominii, quod idem Renoldus habebat et habere poterat, quacumque ratione seu causa, in dictis rebus, in dictos religiosos, dicte donationis nomine, transferendo. Istam vero donacionem laudavit, voluit et concessit dictus Guerinus de Bocigniaco, miles, de quo dictus Renoldus tenuerat res predictas, et dedit et concessit dictus miles religiosis antedictis quod ipsi ex nunc im perpetuum teneant, in manu mortua, res predictas omnes et singulas, videlicet peciam vinee, peciam terre et plateam ; et eisdem religiosis et successoribus suis quitavit dictus miles omne jus proprietalis, possessionis et dominii im perpetuum quod ipse habebit in rebus predictis, fide media promittens, etc..................

Preterea domina Hersendis, uxor dicti Garini, militis, quicquid juris habebat vel habere poterat et habitura erat, ratione dotalicii seu donacionis propter nupcias, seu quacumque alia ratione, in dicta platea, in manu nostra, spontanea, resignavit, et fidem dedit, etc........

In cujus rei testimonium et munimen, nos, ad requisitionem dictarum partium, sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus, et dictus miles sigillum suum, una cum sigillo nostro, presentibus litteris apposuit, in dictarum rerum testimonium et munimen. .