" Symonis Olearii, de II solidis annui redditus emptis, quos ei debere solebamus de domo que fuit Roberti de Alneto. "
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi presentes et futuri quod ego Symon, dictus Olearius, et ego Matildis, ejus uxor, de communi assensu nostro et voluntate, vendidimus et concessimus religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii, duos solidos parisienses annui redditus, quos dicti religiosi nobis debebant de quadam domo que fuit quondam Roberti de Alneto, que nunc est dictorum religiosorum, pro viginti et quatuor solidis parisiensibus, etc...........................
Et ne predicti religiosi vel eorum successores, occasione predicte venditionis
seu concessionis vel pro defectu garantie nostri vel heredum nostrorum, aliqua
dampna seu deperdita incurrerint, obligamus eisdem in contraplegium quandam
domum sitam inter domum Radulphi Culdone, ex una parte, et domum
Ricardi de Bailli, ex
altera, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, restauranda.
Et ut hoc firmum et stabile permaneat et duret im posterum, presentem cartam
sigillorum nostrorum munimine roboravimus.
Actum