" Reginaldi de Gasseran et A., uxoris ejus, super paseuis nemorum suorum. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 95, l. 1, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Reginaldus de Gaseranno et Aalesis, uxor ejus, salutem in Domino : Notum facimus quod nos, ob remedium animarum nostrarum, concedimus et donamus, donacione facta solempniter inter vivos, in perpetuum, sine spe revocandi, viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, in nemoribus nostris, que dicuntur nemora de Alneolo, contigua, ex una parte, nemori de Vicinis, et ex altera parte, nemori Johannis de Orphino, armigeri, et ex alia, Haie de Batuncel, pascua sive pasturas quibuscumque pecoribus seu eciam animalibus suis, que habent vel habituri sunt de cetero apud Orphinum, sine aliquo redditu, exactione vel coustuma ab eisdem religiosis nobis vel nostris heredibus in perpetuum solvendis. Et quia homines de Orphino possunt in dictis nemoribus nostris, elapso quinquennio post excissionem eorumdem nemorum, ponere animalia sua ad pascendum, ex usu et longua consuetudine hactenus approbata, tamen nos volentes dictis religiosis facere gratiam specialem, damus et concedimus, donatione inter vivos, eisdem potestatem et licentiam generalem in perpetuum ponendi animalia seu pecora sua quecumque ad pascendum in predictis nemoribus nostris, a triennio excissionis facte noviter in eisdem. Damus insuper et concedimus sepedictis religiosis ne pecora seu animalia sua possint extrahi a nobis sive a nostris ad aliquam prisionem extra Orphinum, pro aliquo forefacto nobis illato ab eisdem in nemoribus antedictis ; sed cum forefecerint in dictis nemoribus, apud Orphinum in curia presbiteri teneantur ; et ne cogantur religiosi prefati a nobis seu a nostris solvere majorem emendam de suis animalibus cum forefecerint quam solent homines de Orphino de suis solvere, videlicet unum denarium pro quolibet animali. Promittentes autem quilibet nostrum, etc.....
In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras dedimus dictis
religiosis sigillorum nostrorum munimine roboratas.
Actum