" Radulphus de Moncellis, de VI solidis annui redditus apud Vernonem. "
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 81, l. 10, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Jacobus de Grey, prepositus de Vernone, salutem in Domino :
Cum Radulphus de Moncello, tempore quo se et sua dedicavit
Deo et ecclesie beate Marie Vallium
Sarneii, extitisset obligatus pluribus creditoribus in pluribus
summis pecuniarum ex certis causis, et idem Radulphus non
haberet, in bonis mobilibus, unde posset competenter satisfacere creditoribus
suis antedictis, Ricardus de Moncello, junior frater et
heres dicti Radulphi, recognovit se teneri solvere omnia
debita in quibus idem Radulphus extiterat obligatus erga
creditores suos quoscumque ; recognovit etiam se et heredes suos in perpetuum
teneri solvere religiosis viris abbati et conventui de
Sarneio
sex solidos parisienses annui redditus, singulis annis,
In cujus rei testimonium, sigillum prepositure Vernonis
presentibus litteris, ad peticionem dicti Ricardi, dignum
duximus apponendum.
Actum