" Domini de Bosco-Girelmi, de venditione sex acrarum et dimidie in parrochia Sancti Sulpicii. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 80, l. 9, nº 18.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi tam presentes quam futuri presentes litteras inspecturi, quod ego Johannes de Bosco-Girelmi, miles, et ego Agnes, ejusdem militis uxor, de communi assensu, etc. 1
Si vero prefati religiosi, occasione premissorum vel pro defectu garancie
nostri vel heredum nostrorum, aliqua dampna seu deperdita incurrerint, ego
prenominatus Johannes, miles, et ego
Agnes, ejus uxor, obligavimus in contraplegium
duas acras terre arabilis, quas habemus in territorio quod dicitur ad Crucem
Domine, sitas inter terram Petri Bellomi, alucarii, ex
una parte, et terram Richardi de
la Roche et Odonis Castellani, ex
altera, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, si necesse fuerit,
plenarie restauranda ; que dampna et deperdita poterunt declarare proprio
sacramento cujuslibet persone de collegio ipsorum.
In cujus rei testimonium, sigilla nostra presenti carte dignum duximus
apponenda.
Actum