" Johannis Poupart de Vernone, de venditione tercie partis unius vinee in territorio de Bacon. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 81, l. 10, nº 11.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi presentes et futuri quod ego Johannes, dictus Poupart, vendidi et concessi religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii terciam partem unius pecie vinee que fuit Galteri Roussel, site in trelio de Bacon, inter vineam dictorum religiosorum, ex una parte, et vineam Johannis Violete, ex altera, pro duodecim solidis parisiensibus, etc...............
Et ne dicti religiosi vel eorum successores, occasione hujus venditionis et
concessionis vel pro defectu garantie mei vel heredum meorum, aliqua dampna sive
deperdita incurrerint, obligavi eisdem in contraplegium undecim
solidos parisienses annui redditus, quos Adam le Servesier michi debet annuatim de domo sua quam
tenet de me, sita in vico qui est subtus ecclesiam beate Marie de Vernone, inter
domum heredum Guillelmi as
Biffes, ex una parte, et domum heredum
Thome le Thareter, ex
altera, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, restauranda, salvo
tamen jure domini capitalis.
Et in horum omnium testimonium et perpetuam firmitatem, ego predictus
Johannes, ad majorem confirmationem, sigillum venerabilis
viri decani
Vernonis presentibus litteris, una cum sigillo
meo, petii et procuravi apponi.
Actum