De donatione quinquaginta duorum arpentorum nemoris et quorumdam reddituum apud Orfinum.
- B Copie du XVIe siècle. — Inv., p. 95, l. 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis Carnotensis, salutem in Domino :
Noveritis quod Johannes de Mandrousa,
armiger, et domicela Johanna, ejus uxor, dederunt, contulerunt et
concesserunt, ex nunc in perpetuum, donacione facta inter vivos, in poram et
perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui beate
Marie Vallium Sarney,
quinquaginta duo arpenta nemorum vel circa1, unam peciam continencia, movencia,
videlicet viginti quatuor arpenta, ex hereditate ipsius Johannis, et
viginti octo arpenta movencia ex acquiramento ipsorum Johannis et
Johanne, que sita sunt juxta Fossam-Guillelmi, ex
una parte, et juxta Quercum de Divisionibus, ex altera, et ex alia
parte, juxta terras ipsorum Johannis et Johanne, et jardinos ipsorummet juxta
jardinos Guillelmi de Ellevilla, ex una parte,
et juxta terras de Batoncel et juxta terras ipsorummet
Johannis et Johanne.
Item dederunt, contulerunt et concesserunt dictis religiosis, in puram et
perpetuam elemosinam, triginta solidos turonenses, solvendos, annui
redditus, per manum Burgote de Bedonessart, vel ejus heredes aut successores, in
perpetuum, eisdem religiosis vel eorum mandato causam ab ipsis habentibus,
Item confessi fuerunt coram nobis dicti Johannes et
Johanna quod ipsi dederunt dictis religiosis de premissis omnibus quasdam
litteras sigillatas sigillis ipsorum, supponentes se et sua, quantum ad hoc,
fide sua, dicti Johannes et Johanna
juridictioni curie Carnotensis.
In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem dictarum personarum,
presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.