" Stephanus de Insula, armiger, de permutacione facta cum Petro le Camus. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 80, l. 9, nº 17.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus hec visuris, Stephanus de Insula, armiger, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod, cum religiosi viri abbas et conventus Vallium Sarnaii acquisierint, ex causa permutationis seu excambii vel alio justo titulo et bona fide, a Petro, dicto le Camus, armigero, unam peciam terre, sitam in parrochia Sancti Sulpicii1, in feodo et dominio meo, inter terram dicti Petri, ex una parte, et cheminum quo itur de Cauda-d'Aez apud Sanctum Sulpicium, ex altera, ego dictus Stephanus, intuitu pietatis, dictam permuttationem factam inter dictas partes ratam et gratam habeo, pro me et pro heredibus meis, et eam volo, laudo et approbo, volens et consentiens quod dicti religiosi dictam peciam terre, absque ullo dangerio vel contradictione mei vel heredum meorum, habeant, teneant et possideant in manu mortua, et in proprios usus suos convertant in perpetuum ; retentis tamen mihi et heredibus meis duobus denariis parisiensibus, in signum dominii capitalis, persolvendis ; pro quibus, forte si non essent soluti, non licebit michi vel heredibus meis emendam capere seu levare nisi duos solidos infra annum. In cujus rei testimonium, sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum. Actum .