De domibus, apud Carnotum, juxta portam de Valleya, ex legato Johannis Ducis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 136, l. 2, nº 20.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, sede vacante, salutem in Domino :
Noveritis nos
Item lego abbatie Vallium Sarneii domos meas quas habeo apud Carnotum, quas emi a Maria Scotensi juxta portam de Valleya, dum tamen cantent qualibet die im perpetuum unam missam de Requiem pro remedio anime mee et parentum meorum : ita tamen quod abbas et conventus dicti loci dictas domos admortizabunt et admortizari facient infra annum a die obitus mei computandum ; pro qua admortizatione dono eis et quicto centum libras turonenses in quibus michi tenentur ex causa mutui sibi facti, prout in litteris abbatis plenius continetur. Si vero dictas domos infra annum, ut dictum est, admortizari non fecerint aut hoc facere non potuerint, volo quod dicte domus vendantur per executores meos inferius nominandos, et quod pecunia inde habita, una cum dictis centum libris michi a dictis abbate et conventu debitis, ut dictum est, pauperibus civitatis et dyocesis Carnotensis erogentur, prout eisdem executoribus visum fuerit melius expedire.
Transcriptum autem hujusmodi clausule fieri fecimus sub sigillo curie Parisiensis predicte, salvo
jure cujuslibet alieno.
Collatio fit per me : R. de Mara et per G. Henke.