De justitia abbatiæ apud Orphinum.
- B Copie du XVIIe siècle. — Inv., p. 95, l. 1, nº 16.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Philippus, Dei
gratia, Francie et
Navarre rex, preposito
Parisiensi vel ejus locumtenenti, salutem :
Sua nobis abbas et conventus Vallis de Sernayo
conquestione monstrarunt, quod cum ipsi, tam in capite quam in membris, cum
omnibus rebus et bonis suis, existentes in nostra speciali gardia, de tota
ipsorum temporalitate ubicumque sit, pro te, nomine nostro, justiciari
consueverint, et omnes in eos aut eorum bona delinquentes, nec ullis
justiciariis infra septa monasterii, aut in domibus, grangiis, celariis vel
terris ipsorum justiciare sueverit, aut aliqua expleta justitie excercere : et
de premissis omnibus et singulis ipsi ac predecessores eorum, tu quoque ac
predecessores tui, a tanto tempore quod de contrario non est memoria, fueritis
et sitis in pocessione, nuper Guillelmus Britonis et Dionisotus Hemondi, prepositi de
Galardone, de facto justiciando, in quadam
ipsorum conquerencium domo vocata Orphin, tres equos ceperunt ; et captos
eisdem conquerentibus reddere contra dicunt ; et insuper ipsi justiciarii de die
in diem coram se vocari faciunt in judicium eosdem conquerentes et in ipsorum
predicta domo habitantes, sic in ipsos et bona eorum juridicionem usurpare
nittentes, in eorum grande prejudicium, et non sine nostre contemptu gardie, ac
etiam indebite et de novo :
Quocirca tibi committimus et mandamus, quatinus si inveneris ita esse,
predictos Guillelmum et Dionisotum
dictos equos ubi capti fuerunt restituere ac pro illorum capture nobis et eisdem
conquerentibus condignam p......... emendam.
Datum Parisius