[2] Que Julius de Germania dicit.
“Ea, inquiens, que fertilissima Germanie sunt loca circum Herciniam silvam, quam Eratosteni et quibusdam Grecis fama notam esse video, quam illi 'orciniam'appellant. Pro Volgea appellant Volgae Aimoin Tectosages nuncupaverunt atque ibi consederunt. Que gens usque ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet justicie et bellice laudis opinionem nuncque in eadem inopia, egestate, pacientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum noticia multa ad copi[f2] (2a) am atque usus largitur, paulatimque assuefacti superari, multisque victi preliis nec se quidem ipsi cum illis virtute comparant. Hujus Hercinie silve que supra demonstrata est latitudo novem dierum iter expedito patet. Non enim aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Tauriacorumb Rauriacorum Aimoin finibus rectaque fluminis Danubii regione et pertingit ad fines Dacorum et Anartium. Hinc deflectitc se flectit Aimoin, R sinistrorsus diversis e flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit ; neque quisquam est hujus Germanie qui se aut audisse aut adisse initium hujus silve dicat, cum dierum iter sexaginta proce[s]serit , aut quo ex loco oriatur acceperit. Multaque genera ferarum in ea nasci constat, que reliquis in locis visa non sunt, ex quibusque maxime differant ab aliis et memorie prodenda videntur. Hec sunt”
1 = , Bellum gallicum, VI, 24, 2 et sq. et VI, 25 :
Bos in figura cervi.
“Est bos cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu existit, excelsius magisque directum his que nobis nota sunt cornibus, et ab ejus summo sicut palme rami late diffunduntur. Eadem est femine marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum”
2 = , Bellum gallicum, VI, 26.
Bestia que vocatur alces.
“Sunt item que appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varie (2b) tas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt. Inutilesd Mutilaeque Aimoin sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. Neque quietis causa procumbunt neque si quo afflicte casu conciderint, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus et ad eas se applicant, atque ita paululum modo reclinate quietem captante accipiunt R ; accipiunt 0 P ; capiunt Aimoin . Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consueverint, omnes eo loco aut a radicibus subruunt aut arbores abscidunt, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Hinc cum se consuetudine reclinaverint, informesf infirmas Aimoin arbores pondere affligunt atque una ipse concidunt”
3 = , Bellum gallicum, VI, 27.
De bestiis que appellantur uri.
“Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hii sunt magnitudine paulo inferiora elephantis, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas. Neque homini neque fere quam conspexerint parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes atque hoc genere venationis se exercent. Et qui plurimos ex his interfecerint, relatis in publicum cornibus que sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansueti fieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Hec studiose [f2v] (2va) conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur”
4 = , Bellum gallicum, VI, 28.