[f4v]

[6] De consuetudine vel moribus Gallorum.

Ait ergoa Julius Caesar l. 6 Commentariorum P add. J. du Breul  : “In omni, inquiens, Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo. Nam plebs pene servorum habetur loco, que nihil habet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut re alieno aut magnitudine tributorum aut injuria potentiorum premuntur, sese in servitutem addicunt nobilibus, in hos, eadem omnia sunt jura que dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica et privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adulescentium numerus, discipline causa, concurrit magnoque hii sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt. Si quis autb privatisque constituunt P marg. ; Et si quod est admissum facinus, si caedes facta, se di hereditate, de finibus controversia est, iidem discernunt, praemia poenasque constituunt. Aimoin ; R, P Omis privatus aut populus eorum decreto non steterit, sacrificiis interdicunt. Hec pena apud eos est gravissima : quibus est ita interdictum, hii in numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt aditum sermonemque diffugiunt, ne quid ex cogitatione incommodi accipiant, neque his (4vb) petentibus jus redditur, neque ullus honor communicatur. His autem omnibus druidis preest unus qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo si quis ex reliquis excellit, dignitati succedit, aut si sunt plures pares suffragio druidum, nonnunquam etiam armis de principatu contendunt. Hii, certo anni tempore, in finibus Carnotum, que regio totius Gallie media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt eorumque decretis judiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur. Et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. Druides a bello abesse consuerunt, neque tributa una cum reliquis pendunt. Milicie vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis extantibus premiis, sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli viginti in disciplina permanent, neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus Grecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur quod neque in vulgum disciplinam efferre velint, neque eos qui discunt, litteris confisos, minus memorie studere ; quod fere [f5] (5a) plerisque accidit ut presidio litterarum, diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa preterea de sideribus ac eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum inmortalium vi ac potestate disputant et juventuti tradunt. ”1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 13, 1-14, 20