[f5]

[8] Galli se omnes a Dite patre prognatos predicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob hanc causam spa[f5v] (5va) tia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt. Dies natales et mensium et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vite institutis in hoc fere a reliquis differunt quod suos liberos nisi cum adoleverint, ut munus militie sustinere possint, palam se adire non patiuntur, filiumque puerili etate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt. Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperint, tantas ex suis bonis estimatione facta cum dotibus communicant. Hujus omnis pecunie conjuncti, ratio habetur fructusque servantur, et uter eorum vita superaverit ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores sicuti in liberos, vite necisque habent potestatem. Et cum paterfamilias illustriore loco natus decessit, ejus propinqui conveniunt et de morte, si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum questionem habent. Et si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa et omnia que vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes quos ab his dilectos esse constabat, justis funeribus confectis, una cremabantur. Que civitates commodius suam rem publicam amministrare existimantur habent legibus sanctum. Si quis quid de re publica (5vb) a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, quod sepe homines temerarios atque impeditos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus que visa sunt occultant, queque esse ex usu judicaverint, multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur”1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 13, 1-14, 20.