[6] Obiit Clodio rex, regnavit annos Xa P XIII av.grattage  ; cui sucessit Meroveus.

Post hec Clodione rege vita decedente Meroveus eius affinis regni Francorum gubernacula suscepit. Regnavit autem Clodio per vinginti annorum curricula. Qua tempestate, etiam Huni Rhenum transeuntes, Mettis civitatem concremant, Treveris diripiunt, Tungrense devastant territorium. Ita per totam Galliam seva bellorum exardescebant incendia. Ubique luctus, ubique dolor et plurima mortis imago1Virgilius, Aeneis, II, 369. Aurelianensem quoque adeuntes urbem obsidione claudunt, et ne quis tute egrediatur, portis custodia vallatis, studioso conamine provident. Erat tunc temporis ejusdem civitatis presul virtute ammirabilis Anianus. Cujus meritis et orationibus immanissimas (7vb) Hunorum phalanges omnipotentia Christi ita protrivit, ut quibus profugi habitent in terris, huc usque sit incognitum’2 : Liber Historiae Francorum, p. 246.