[8] ‘Basina autem, Bissini Thoringorum regis uxor, cognoscens Childericum paternum recepisse regnum, ad eum, priori abjecto viro, ire contendit. Dicebatur autem idem princeps consuetudinem stupri cum ea habuisse, dum apud prefatum exularet regem. Childericus ergo dum ab ea quereret qua de causa ad se venire tantopere curasset, hoc ab ea responsum accepit :
1 : Liber Historiae Francorum, 7, p. 249-250 : , Historiae, II, 12. Cumque ab ea rex hec accepisset responsa, immemor amicicie et beneficiorum ab ejus viro sibi collatorum, ipso superstite, utpote paganus, eam sibi in matrimonium adscivit. « Tua, inquit, virtute et [f9] (9a) modestia cognita, expetere decrevi. Nam si ullum in finibus orbis te utiliorem invenire me sperarem, nulla itineris molestia impediret quin eum properanter adirem »
’‘Cum autem secreta jugalis thori supervenissent silentia, mulier virum ammonet a mutua eum vacare debere conjunctione, hortaturque ut ante fores palatii exeat et que viderit sibi renuntiet. Ille monita mulieris haud aspernenda arbitratus dicto paret. Et ecce pro foribus aule regie videt magnarum formas bestiarum veluti deambulantium : pardorum scilicet, unicornium atque leonum. Perterritus itaque ad conjugem properat ; rem ordine refert. Illa confidere eum imperat, et ut secundo et tercio id faciat edicit. Revertenti itaque regi apparent iterum ursorum luporumque circumcursantium imagines. Tercio quoque regressus aspicit canum figuras minorumque animalium semet invicem lacerantium. Stupens igitur visionis ignarus stratum repetit ; causam prudenti femine pandit, et quid ista portendant sollicitus explorator exquirit. Namque non se ab ea frustra ad hec intuenda missum certo sciebat. Illa caste se agere virum (9b) ea nocte permonet, cuncta se ventura luce declaraturam pollicens. Dum ergo aurea polum facies rutilique jubar solis2 , Metamorphoses, 7, 663 diem decorarent, surgit mulier maritique animum dubia visione suspensum hac reddidit oratione linitum :
4 : , Chronicae, III, 12, p. 97. « Has, inquit, mi vir, corde pelle curas, et que dicam intenta percipe mente. Etenim non tantum presentium acta rerum, quantum futurorum est ostensum presagium. Nec te formas animalium uti ante pedes vidisti positas dignum est perpendere, sed potius in his posterorum mores et actus nostrorum oportet prospicias. Nostro namque qui primus surget a semine, filiique censebitur nomine, insignis erit potentie ; quem leonis vel unicornis conspexisti in specie. In figura sane lupi ac ursi signantur ipsius posteri, virtute prevalidi rapinaque avidi. At canis libidinis impaciens nulliusque virtutis, humana sine ope esse prevalens, eorum presagit ignaviam, qui ultimis in seculis hujus regni potientur sceptris. Porro minorum turba animalium semet invicem lacerantium populus est sine timore principum ; qui dum regni primoribus mutuo sese odio inpugnantibus obsequitur attentius, variis sese implicat causarum tumultibus. Dumque proceres alterutris sese moliuntur privare honoribus, illis ignobile vulgus3 , Aeneis, 1, 149 favendo patet sine numero cedibus. Hec, mi domine rex, tue visio[f9v] (9va) nis est expositio manifesta, et futuri indicatrix certa »
. Ita rex, postposita visionis proprie mordaci cura, numerosa venture sue prolis letatus est se agnovisse auspicia’