Aveline, femme de Guillaume le Queux de Melan, donne en pure aumône à St-Martin, du consentement de ses enfants Jean et Elisabeth, toute la dîme de vin et de grain qu'elle avait à Vosves, pour fonder son anniversaire. Heudiarde dite Beline de Lissy, ainsi que Bardoul de Dammarie, dont cette dîme mouvait en fief, l'amortissent. — Lettres de Hugues de Toucy, archevêque de Sens, à ce sujet.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1209, incomplète et non collationnée, Arch. nat., LL 1351, fol. 39.
  • C Copie du xve siècle, Arch. nat., LL 1352, fol. 30.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 29.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Hugo, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, notum facio cunctis presentibus et futuris quod Avelina, uxor Willelmi Coci de Meleduno, concedente filiis suis Johanne et Elizabeth, totam decimam vini et annone, quam apud Vovas215 habeat, eccclesie Sti Martini in elemosinam tradidit atque inperpetuum habendam concessit ea videlicet conditione, ut anniversarium ejus per singulos annos monachi facient. Hoc autem donum Hildeardis de Lissi2 cognomento Belina, de cujus feodo predicta decima erat, cum omnibus filiis suis laudavit atque concessit ; et hec facta sunt coram archidiacono nostro Stephano, etc. (sic). Nos itaque, quoniam loca sancta et religiosa maxime fovere, a suis imposterum perturbationibus munire habemus, predictam donationem laudare et, ut rata in futurum permaneat, sigilli nostri auctoritate munire curavimus. Sciendum vero quod predicta Avelina in manu Stephani archidiaconi nostri, predictam decimam reddidita. Archidiaconus autem in manu Galteri, monachi Sancti Martini, eam similiter reddidit262.

Ego Hugo, Dei gratia, Senonensis archiepiscopus, notum facio cunctis p. et f. quoniam Avelina uxor Willelmi Vocia omnem decimam suam de Vovio donavit ecclesie Bti Martini de Campis. Quam siquidem donationem concessit et laudavit Belina de Lissi260 cum omnibus filiis suis, de cujus utique feodo pred. decima movebat. Bardol quoque de Donnamaria261, a quo dicta Belina feodum istud tenebat, et hoc ipsum donum cum omnibus filiis suis laudavit et concessit. Quod ut quidem ratum esset, litteris mandare et sigilli nostri auctoritate firmare curavimus262.