Le prieur Eudes II cède à l'abbaye de Cercamp la chapelle de St-Hilaire-aux-Bois, près de Frévent.

  • A Original perdu.
  • B Cartulaire de Frévent, fol. 2 vº, aux Archives du Pas-de-Calais, fonds de Cercamp, série H non inventoriée.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie filiis, tam clericis quam laicis, p. et f., quod ego Odo, prior Sti Martini de Campis, ex consensu totius capituli nostri, benigne concessi domno Hugoni abbati Caricampi263 et ejusdem cenobio, propter amorem Dei, capellam Sti Hilarii que est juxta Frevench, perpetuo jure possidendam cum omnibus appendiciis suis ; ca scilicet conditione quatinus predicti cenobiia Abbas persolvat ecclesie nostre, loco census, singulis annis unam marcham argenti ad majus pondus, de obitu. Sciendum quoque est quod omnem decimam que ad altare Sti Hilarii de Frevench pertinet, a valle Guntzonis usque ad terras de Borrech20, pro predicto censu similiter promisit Prior et omne capitulum Sancti Martini. Designavimus etiam quia idem abbas Caricampi pomerium quod apud Pas170 habebat, Ansello, qui illud supradicto cenobio dederat, cum uxore sua et infantibus annuente atque laudante, commutavit monachis Sti Martini in eodem castro manentibus pro decimis que ad altare Sti Modesti Ligniaci20 pertinent a capite Haye usque ad terras de Borrech, uno tantum excepto campo qui Campania vocatur ; quod monachi Sti Modesti libere laudaverunt. Hujus rei testes sunt : domnus Theobaldus, Parisiensis episcopus ; Bernardus et Guermundus, ejusdem archidiaconi ; Theobaldus, Meldensis archidiaconus ; et Johannes, clericus de Monte Omari.