Galeran, prieur de St-Pierre de Cannes, et Eudes II, prieur de St-Martin-des-Champs, s'accordent avec Guérin, prieur de St-Georges de Marolles, et Rainard, abbé de Saint-Jean de Sens, au sujet d'une dîme donnée par le chevalier Daimbert, Elisabeth sa femme et leurs enfants, Guillaume et Hersende.

  • A Original Arch. nat., L 875, nº 74. Sceau enlevé.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Cyrographum. — Notum fiat omnibus Ecclesie sancte filiis t. p. q. f. quod monachi Sancti Petri de Conis216 debent canonicis Sancti Georgii de Matriolis45 singulis annis, , duos sextarios annone et dimidium, mediam partem hiemalis et alteram partem martialis, ideo scilicet quia prefati canonici concesserunt prelibatis monachis libere et absolute possidere quicquid habebant in decima de Fusiaco, vel in territorio circonquaque,282 ex dono Daimberti militis et Elisabet ejus uxoris, et filiorum eorum Guilermi atque Hersendis. Si vero monachi in solvenda prescripta annona negligentes extiterint, et semel vel bis ammoniti, reddere distulerint, legem duodecim denariorum cum annona persolvant, et rem prefatam non amittant.

Facta est autem hec conventio inter monachos et canonicos in capitulo Sancti Petri, a Garino priore Sancti Georgii, annuente abbate suo Rainardo et toto conventu Sancti Johannis Evangeliste Senonensi ecclesie, et a priori Sancti Petri Galeranno, assistente ibi presente subpriore Petro Sancti Martini, assensu priori Sancti Martini Odonis, et ceterum fratrum. , quo ipse etiam Iherosolimam cum exercitu properavita.

Ex parte monachorum sunt testes ipse prior Galerannus, et Odo prior Sancti Martini, et Arnulphus sacerdos et monacus ; Joscelinus miles, Simon miles ; Morinus et Gosbertus, homines ipsorum.