Pierre II de Milly, en présence de l'évêque Eudes III de Beauvais, donne son bois d'Achy, pour l'employer à des constructions et au chauffage des moines, au prieuré de St-Omer-en-Chaussée, dépendant de St-Martin-des-Champs ; approbation de Rohais, femme de Pierre.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 74, collationnée et complétée du dernier paragraphe d'après A, « cui adpendet sigillum, in quo figura pontificis ", avec légende illisible, " utpote vetustate corrosa ».
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 72.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 82'.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit tam presenti quam successive etati quod Petrus de Milliaco305 concessit ecclesie Sti Martini de Campis, ad opus videlicet monachi apud Sanctum Odomarum conversantis, in elemosinam pro anima patris sui et antecessorum suorum, boscum suum de Achi306 ad hospitandum et comburendum. Hec acta sunt apud Stum Simphorianum Belvacensem, coram domino Odone, Belvacensi episcopo, in cujus manus ipse Petrus cand. elemosinam reddidit quam et nos de manu ejusd. episcopi recepimus. Hoc concessit Roais uxor ipsius Petri, audientibus et testificantibus Ivone decano, Theobaldo et Johanne archidiaconis, Suaswalone de Moncheles307, Hugone de Houcurte308, Eirardo de Sto Audomaro, Drogone de Sto Briccio309, Roberto de Cainello310, Ursone de Boneriis306, Girardo cognomento Sigino, Nivardo majore de Achi, Petro presbitero, fratre ipsius, et Galeranno. Et ut hec elemosina rata et inconvulsa imposterum permaneat, pref. episcopus eam auctoritate sigilli sui corroborari precepit. Actum .

[Hoc autem non pretermittendum est, quod ita quiete et ab omnibus penitus consuetudinibus liberrime concessit hoc domnus Petrus monachis possidere, sicut et ipse possidet, et pater ejus possedit. Illud etiam addendum, ud Nivardus, major de Achi, concessit pref. ecclesie mortuum boscum ejusdem loci, annuentibus uxore sua et filiis suis Guidone et Guillelmo et ceteris omnibus videntibus et testificantibus : Savalone de Moncheles307 et Roberto de Cainello310, Lamberto et Belengario de Sancto-Odemaro, Radulfo de Ulli311, Warnerio filio Mathei, Willelmus Galeth et multis aliis.]