Ebrard IV du Puiset confirme à Saint-Martin-des-Champs un marché sur dix au Puiset que lui ont accordé ses aïeux.

  • A Original scellé, Arch. nat., K 23, nº 159. Sceau décrit par Douët d'Arcq, Inventaire des Sceaux, nº 3323.
  • a Tardif, Monuments historiques, nº 503, p. 267, avec la traduction « Puiseux ».
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

Notum sit omnibus t. p. q. f. quod ego Ebrardus de Puteolo312 assensu uxoris mee Heluisse et filiorum meorum Hugonis et Galeranni, concedo et confirmo monachis Sancti Martini de Campis elemosinam et donum quod predecessores nostri eisdem contulerunt : decimum videlicet mercatum de Puteaceo cum omnibus proprietatibus que ad illum diem a summo mane usque ad noctem pertinent quando eorum est mercatum, ut nichil penitus exceptum sit quod ad manus eorum non veniat, preter medietatem egruni et preter linum : . Quod si forte evenerit ut in aliquo predictorum dierum, mercatum apud Puteaceum non fuerit, primo sequenti sabbato, omnino sicut supra definivimus, monachi mercatum suum habebunt. Volo ut absoluta et libera ab omnibus exactionibus sive consuetudinibus parvis vel magnis mercata sua amodo, jure perpetuo, habeant et possideant. Concedo etiam et confirmo omnibus qui in burgo suo morantur, omnes exitus ville : furnum, molendinum, aquam, mercatum et cetera necessaria, ut sint eis communia sicut propriis burgensibus nostris. Que omnia ut rata et inconcussa permaneant, sigilli nostri auctoritate roboravimus.

Actum publice Puteaceo, . Presentes quoque erant hii quorum nomina subtitulata sunt : Stephanus archipresbiter, magister Barba, magister Theobaldus, Aubertus Bechana, Bovo Foardus, Garinus de Alona322, Brito prepositus, Radulphus Clavellus, Maubertus, Isembardus Parvus, Rainbaldus filius Henrici de Castellariis322.