Sanson Mauvoisin, archevêque de Reims, constate que Gaucher de Bazoches, du consentement de son frère Gui, a donné au prieuré de Sainte-Gemme cent dix sols de rente à Poilly, en compensation d'une somme de quatre-vingts livres et d'un cheval monté qu'il a reçus du prieur.

  • A Original endommagé, Arch. nat., S 1434, nº 17. Sceau oblong, sur cire blanche, à demi rompu. Pontife assis, tenant la crosse à senestre : SIGILVM SAN...
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 30, non collationnée.
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 30'.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 30.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

1 In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Sanson, divina miseratione, Remorum archiepiscopus, universis sancte Ecclesie filiis t. p. q. f. imperpetuuma. Quia, ex officio Nobis, licet indignis, injuncti debito monilis dominici cura laboramus ; licet omnibus in commune fidelibus mensuram triticib in tempore erogandam susciperemus, precipuam tamen illorum laboribus atque negotiis compassionis ac supportationis vicem debemus qui, ut Deo soli, beate contemplationis studio, vacarent, mundi sarcinam penitus abjecerunt. Iccircoc notum fieri volumus quod nobilis vir Gualcherus de Basochiis313, assensu fratris sui Guidonis, dedit Sancto Martino de Campis centum et decem solidos de censu, Remensis monete, apud Poiteium313 partim pro emptione octoginta librarum et unius equitature, partim ob remedium anime sue et parentum suorumd ; scilicete lx. solidos , annuatim persolventur : ita dumtaxat quod si, infra predictos terminos, rustici censum suum persolvere neglegerentf, prior de Sancta Gemma313 vel officiales sui poste xv. dies, sine lege et districto non excipientg. Hech, ut prelibata sunt, nos presenti decretoi et metropolitana auctoritate ecclesie Bti Martini de Campis et fratribus ibidem Deoh militantibus, firmei et perpetuo tenenda concedimus. Et ne aliquis ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre institutionis seriem ausu temerario contraire presumpserit, imaginis nostre impressionej et probabilium personarum intitulatione eamk corroborari fecimusj. S. Josleni Suessionensis episcopi. S. Odonis abbatis Sti Remigii. S. Bosonis archidiaconi. S. Leonis decani. S. Gregorii cantoris. S. Henrici, S. Rogeri, S. Constantii, presbyterorum. S. Symonis, S. Hugonis, S. [Ebr]ardi, dyaconorum. S. Rogeri, S. Guidonis, S. Bosonis, subdiaconorumk.

Datuml Remis .

Drogo cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.