Le prieur Guillaume Ier dresse un acte de notoriété enregistrant les clauses d'un arbitrage entre son monastère et l'abbaye de Cuissy, au sujet du village de Dizy : les arbitres choisis étaient Sanson Mauvoisin, archevêque de Reims, et Barthélemi, évêque de Laon. (Extrait.)

  • A Original, Arch. nat., S 1400, nº 1. Frag. du sceau de l'abbaye de Cuissy.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Cyrographum. Frequenter accidere consuevit ut ea que, bono pacis et caritatis conservande inter homines, a probis et sapientibus constituta sunt, oblivio deleat a memoria hominum et revocet ad perniciem contentionis quod salubriter terminatum fuerat per consilium bonitatis. Hujus igitur mali vitandi gratia, ego Willelmus, prior Sti Martini de Campis, assensu tocius capituli nostri, scripture illius annotatione memorie commendo presencium, et ad noticiam transmuto futurorum, quod ratam et firmam habemus compositionem que facta est inter ecclesiam nostram et abbatem sive canonicos Cussiacensis277 abbatie per manum venerabilium virorum, domini Sansonis Remensis archiepiscopi, et Bartholomei, Laudunensis episcopi386. Ea scilicet conditione ut habeant quicquid juris nostri erat apud Disiacum152 et pro hoc reddant nobis sing. annis, , xxx sol, Parisiensis monete, eo scilicet ordine et tenore, quo difinitum est in littteris prenominatorum episcoporum. Ut autem ista constitutio, etc. Actum est Parisius, .