Simon d'Oisy, vicomte de la Ferté-Ançoul, et sa femme Ade accordent aux Bons-Hommes, pour s'y établir, le bois de Raray, et le dégagent des droits d'usage qu'y avaient les moines de St-Martin-des-Champs, à la suite d'un accord avec le prieur Guillaume et Renouf prieur de Marnoue.

  • a Du Plessis, Hist. de l'église de Meaux, t. II, p. 54, nº CV, « ex tabulario monasterii B. Mariæ de Rareio. »
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

Ego Symon, Firmitatis Ansculfi vicecomes, et uxor mea Ada nomine30, notum facimus cunctis cognoscere volentibus hujus nostræ compositions ordinem367. Ad nostras pervenit aures quorumdam, quos dicimus Bonos homines, sanctæ religionis fama et bonæ conversationis rumor. Dei causa igitur et nostræ salutis intuitu, prædictos illos Bonos homines vicinos in mansione habere disposuimus ; et quia sepositam ab habitatione hominum longe remotam semper eligunt et diligunt mansionem, nemus quoddam quod vocatur Raroi, locum scilicet solitudinis et satis religioni congruum ad inhabitandum, in terra nostra quæsierunt. Et quia certum erat quod monachi Sancti Martini de Campis illic prope demorantes in loco qui dicitur Marnoë, usuarium in nemore illo reclamabant, efficaciter exegimns ut prior de Marnoë, Renulfus nomine, assensu Guillelmi tunc temporis prioris de Sancto Martino et totius capituli, absque reclamatione et calumpnia post ipsum futurorum Priorum, usuarium illud... liberum et quietum dimitterent, etc... laudante hoc uxore mea Ada, laudantibus filiis et filiabus meis, Hugone et Petro, necnon Hildiarde et Mathilde. Hujus rei testes sunt Gillebertus dapifer, Johannes de Tromia, etc. a.